COTINUS

COTINUS
COTINUS
Graece κότινος, occurrit apud Plin. l. 16. c. 18. et oleastrum notat, e quo Olympionicis olim corona plectebatur. Nempe non ex quovis oleastro id fiebat, sed ex illa singulari tantum arbore, quae in hoc summâ curâ asservabatur, ut materiam praeberet huiusmodi coronis texendis, quaeque κότινος proprie dicebatur καλλιςτέφανος, ut videre est apud Pausan. l. 5. Τούτουπλησίον τοῦ κοτίνου πεπόιηται Νύμφαις Βωμὸς: καλλιςτεφάνους ὀνομάζουϚι καὶ ταύτας. Sic Alphaeus, apud Philostratum in imag. oleastri coronam dat Pelopi, velut olympicam et omnium excellentissimam. Solon quoque Anacharsidi, quaenam vobis sunt praemia, interroganti, respondet, olympiis quidem corona e cotino, apud Lucianum de Gymnic. Et Nero, e Graecia reversus, Romam intravit κότινον ἐςτεφανωμεν´ος, cotinô coronatus, et laurum manu tenens, apud Dionem in Nerone. Ex aliis vero κοτίνοις, qui proveniebant circa ripas Alphei, quamvis essent pulchri, ut qui quam proxime accederent ad crispitudinem apii, hae coronae non magis nectebantur, quam ex olea, ut perperam voluit Scholiastes Aristophanis, Pluto. Coeterum super huius singularis cotini origine discrepant Auctores. Et Aristoteles quidem eam ab Hercule Olympiis plantatam ait, a fonte Istri ab co allatam, uti dicit Pindarus, Olymp. Od. 3. Pausanias vero ex
Hyperboreis in Graeciam ab eodem delatam, natrat. Certe tantae dignitatis fuit, ut vocata sit sacra olea. Ita enim apud Plut. in Solone Epimenides, donios, quibus colebatur ab Atheniensibus, repudiatis, nil quicquam petiit, nisi ramum ἀπὸ τῆς ἱερᾶς ἐλαίας, ab sacra olea. Et vero sicuti sacra religiose servabatur. Plin. l. 16. c. 44. Olympiae oleaster, ex quo primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur religiose. Aristoteles addit locum eius, ubi custodiebatur, nempe circa Ilissum fluv. Atticae, a quo distabat 60. stadia, murô circumdatum fuisse, magnamque mulctam tangenti dictam. Idem arboris huius tum folia, tum ramos singulares facit. Folia enim intus, non foris, viru isse, instar myrti; similiterque ramos eius mytris similes, et εἰς τοὺς ςτεφάνους συμμέτρους, h. e. eâ longitudine, quae capiti evinciendo satis esset, docet. Unde colligitur, coronam Olympiam non fuisse contexam e duobus ramulis, sed ex uno continuo: ad cuius exemplum laurea postmodum triumphantium facta est. Antiquitus tamen e quolibet oleastro coronas Athletis plexas, elici potest ex Etymol. in κότινος, ubi folia cotini primitus coniecta fuisse, in victores, ex illis capta, quae spectatoribus substrata erant vice lecti, hincque coronam Olympicam sumpsisse exordium, refert. Neque vero coronae solum Olympionicarum, sed et sceptra Regum, Heroumque clavae, ex hac arbore conficiebantur, uti legimus de Amyco Rege Bebrycum aliisque: eo quod duritie vix ulla arbor ad κότινον compatabilis esset. Imo et donariis in templis Deorum affigendis is adhibitus. Aristophanes, loc. cit.
Ω῞σπερ κὁτΐνῳ προσπατταλεὐσω τουτω̈ί etc.
Uti autem primitus ex quolibet oleastro; postmodum ex Cotino per excellentiam ita dicto; sic tandem ex auro fuêre Olympicae coronae, uti docet Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 20. quem de Cotino pluribus agentem, vide capp. praecedd. 18. et 19. adde, quae dicemus infra voce Rufus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Cotinus — Saltar a navegación, búsqueda ? Árbol del Humo Cotinus coggygria cabezas florales con frutos y gotas de rocío …   Wikipedia Español

  • Cotinus — Cotinus …   Wikipédia en Français

  • Cotinus —   [griechisch kótinos »wilder Ölbaum« (aus seinen Zweigen wurden die Siegeskränze geflochten)], die Pflanzengattung Perückenstrauch …   Universal-Lexikon

  • Cotinus — cog …   Wikipédia en Français

  • Cotinus — Smoke Tree Smoketree with Smokey look. Scientific classification Kingdom: Plantae …   Wikipedia

  • Cotinus — pūkenis statusas T sritis vardynas apibrėžtis Anakardinių (Anacardiaceae) šeimos augalų gentis (Cotinus). atitikmenys: lot. Cotinus angl. smoke tree; wig tree vok. Perückenbaum; Perückenstrauch rus. скумпия lenk. perukowiec …   Dekoratyvinių augalų vardynas

  • Cotinus — noun smoke trees • Syn: ↑genus Cotinus • Hypernyms: ↑dicot genus, ↑magnoliopsid genus • Member Holonyms: ↑Anacardiaceae, ↑family Anacardiaceae, ↑sumac family …   Useful english dictionary

  • Cotinus — ID 21851 Symbol Key COTIN Common Name smoketree Family Anacardiaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity N/A US/NA Plant Yes State Distribution AL, AR, CT, GA, IL, KY, MA, MD, MO, NJ, NY, OH, OK, PA, TN, TX, UT, VT Growth Habit …   USDA Plant Characteristics

  • Cotinus obovatus — Saltar a navegación, búsqueda ? Árbol del Humo Cotinus.obovatus Clasificación ci …   Wikipedia Español

  • Cotinus coggygria —   Árbol de las pelucas Cotinus coggygria …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”